- ALGA
- ALGATheophrasto φῦκος i. e. fucus; qui duplex: θαλάτσιος, seu marinus, qui in mari quidem nascitur, sed propius terram aut littora, et πεντιος vel πελάγιος, qui in alto crescit. Non omnis autem marina Alga seu fucus tingendo aptus: Sed Creticus solum; quem quidem adeo alligari memorat Plinius, ut postea clui non possit, l. 32. c. 6. Theophrastus vero Creticô fucô taenias et lanas vestimentaque tingi colore pulchriore, quam purpurae, quamdiu recens est, docens, hanc Algam colorem remittere, nec retinere, innuit. Unde et Pseudonymus Democritus, inter cos colores, φῦκος recenset, quos φευκτοὺς καὶ οὐ τιμίους vocat, fugaces neque proin magni aestimandos. Tingebantur ergo eô colore lanae, sed evanescente tinctum ac fugiente. Unde idem Plinius, sucum marinum conchyliis substerni. sicque conchyliatae vestis tincturam eô colore praeparari, refert, l. 26. c. 10. Atque ab hac Alga seu Fuco marino, tingendis vestibus idoneo omnis tinctura fucus Latinis dicta est. Alius ab eo, Fucus, quô Mulieres ad expingendas genas utebantur; non enim Alga maris puniceâ hôc fine illas usas esse, Dioscorides docet, sed Fucô terrestri Syriacae radiculae, de qua vide infra in voce Fucus, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1146. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.